monumenta.ch > Hieronymus > Genesis, 19 > csg457.179 > Iob, 1 > Ioannes, 11 > habCod.Guelf.81Weiss..135 > habCod.Guelf.81Weiss..194 > csg250.360 > sectio 7 > csg248.208 > csg51.77 > csg248.212 > csg914.274 > csg75.823 > bsbClm6436.46 > csg48.319 > csg68.404 > 404 > sectio 29 > sectio 29 > bnf10439.138 r > bsbClm6436.46 > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf13013.157 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Homiliae, 1, 5, 4
Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem Filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quibus profecto verbis modus conceptionis simul et dignitas partus edocetur: quia videlicet de Spiritu sancto concepit, et paritura sit Christum; quem etsi aperta voce angelus Christum non appellat, in eo tamen quod etymologiam nominis Iesu exponens, ipsum salutis ostendit auctorem populique Salvatorem, cum populum eius nuncupat, manifesta ratione quia sit Christus significat, ut per haec et quae nescierat discat Ioseph, et a contactu Dei genitricis funditus mentem amoveat. Quam tamen dispensatione iustae necessitatis accipere iubetur solo de nomine coniugem, ne videlicet quasi adultera lapidaretur a Iudaeis, et ut in Aegyptum fugiens haberet solatium masculi, qui familiari cura, et tutor femineae fragilitatis, et testis esset eius perpetuae virginitatis. Produnt catholici expositores et alias causas quare Dei genitricem Ioseph accipere debuerit coniugem, quas in suis qui vult inveniet locis. Adhibet autem evangelista partui virginali etiam prophetici sermonis exemplum, ut tantae miraculum maiestatis eo certius crederetur, quo hoc non solum ipse factum praedicaret, sed etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic evangelistae, id est Matthaeo moris est omnia quae narrat etiam propheticis affirmare testimoniis: scripsit namque Evangelium suum ob eorum vel maxime causam qui ex Iudaeis crediderant, nec tamen a legis caeremoniis, quamvis renati in Christo, valebant evelli; et propterea satagebat eos a carnali legis et prophetarum sensu ad spiritualem, qui de Christo est, erigere, quatenus sacramenta fidei Christianae tanto securius perciperent, quando haec non alia esse quam quae prophetae praedixerant agnoscerent. Ecce virgo, inquit, in utero habebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus . Nomen Salvatoris, quod nobiscum Deus a propheta vocatur, utramque naturam unius personae ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum Emmanuel, id est nobiscum Deus, in utero matris factus est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem suae personae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis: mirum videlicet in modum incipiens esse quod nos sumus, et non desinens esse quod erat, sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet.